- PRESSUS Color
- PRESSUS Colorapud Tertullian. de Pallio, c. 3. Imo omni conchyliô pressior, qua colla florent; Latine dieitur, qui alias saturus aut saturatus, Graece κατακορὲς, quô nomine intensiorem colorem et minime dilutum appellant. Myrteum et Pressum cundem faciunt. Servius et Isidorus, Myrteum, quem in purpura pressum vocamus Myrteus autem color Porphyrio, medius est inter flavum et nigrum. Sic Plin. l. 33. c. 12. genus quoddam silis pressum vocat, quod coeteris erat fuscius et quô Pictores utebantur ad picturae umbras: Tertium genus est pressum, quod alii Syriacum vocant, ex Insula Syro, iam quidam ex Achaia, quô utuntur ad pictur ae umbras. Idem de Sinopide, l. 35. c. 6. Quae magis coeteris rubet, utilior abacis: Idem pretium eius, quae pressior vocatur, et est maxime fusca. Servius adillud Georg. l. 3. Spadices glaucique: quos phoeniciatos vocant, pressos, myrteos. Nempe uterque idem color, subfuscior videl. et saturatior. Eundem Graeci σκοτεινὸν, ὄρφνινον, μέλανα, ἀμαυρὸν, Latini oneratum dixêre plenum, adstrictum, austerum, improbum, superbum etc. quas voces, si placet, vide, et Plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 344. et 345. In prupura inprimis id pressum dicebatur, quod obscurius erat et fuscius, in rubro item, ut rubricae genus pressius, apud Plin. Idem p. 1157. Alias Pressa vestis splendens intelligitur, quia splendor est de pressorio, apud eundem Salmas. ad Tertull. d. l. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.